- PION
- I.PIONmons Ioniaeapud Ephefum, in quo S. Timotheus Episcopus a populo lapidatus, sepultus fuisse dicitur.II.PIONunus ex Herculis posteris, Pioniae, quod oppidulum est Mysiae, iuxta Caycum, conditor: e cuius sepulchro, quoties oppidi incolae ei sacrificabant, fumum exiisse narrat Pausan. in Boeoticis, cum ait Exin proxima sunt Oedipi filiorum sepulchra. Ad ea, quae fiunt sacra, etsi ipse non spectavi, narrantibus tamen sidem habui: Aiunt enim Thebani et aliis ex iis, qui Heroes vocantur, et Oedipi filiis inferias a se mitti. His certe dum adolent, cum flammam, tum emissum ex ea fumum, in duas partes discedere. Id egout crederem, facile me adduxit, quod in Mysia, quae supra Caycum est, vidi. Est ibi modica Urbs, Pionia appellata: cuius conditorem Pionem, de posteris Herculis unum, perhibent. Huic cum parentant, sponte fumus e sepulchro exilit: hoc ipse, dum accideret, vidi. Fumum hunc Cardanus, de Subtil. l. 18. vel dolô malô excitatum esse, vel subara suppositô canali ad sepulchrum tendente, atque in canalis origine, bitumine aut styrace, aut ture, reve alia, quam quae in altari adolebatur; vel aquarum exemplô vel Heronis, dum sacrificio sponte portas aperire docuit, e tumulo erupisse, contendit. Licetus vero verisimilius existimat, eum prodiisse de lucerna quapiam subterranea admirabili, quae multos per annos antea exardescens, tunc qua data causa, exstincta, fumum densiorem uberioremque, ut in Lucernarum exstinctu solet, exhalaverit per sepulchri rimas, ad apertum aerem. Consuetum enim vetustioribus, viris Nobilibus inprimis Principibusque, qualis Pion oppidi conditor Herculisque tradux, morem fuisse, ut in suis monumentis Lucernas, absque novi fomitis adiectione per multa etiam saecula ardentes, haberent, notum est, de Lucernis Antiqq. l. 1. c. 19. sub cuius finem addit: At quae ratio aptior, si dicamus, e Pionis tumulo fumum halare de Lucerna sub eo accensa? Non quidem de fomite Lucernae, verum de materia, tempore sacrificii Arae imposita, quam propinquae Lucernae stamma resolverit in fumum? Vel etiam, quidni materies illa, flammamin Lucerna detinens, tenuem ac exilem sui balitum emiserit, qui spectaretur tunc ab hominibus, aciem visus acrius intendentibus, in actu sacrificii, ad Arae partes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.